Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Hosea 5:1-10 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor 2 et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum 3 ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel 4 non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt 5 et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis 6 in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis 7 in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis 8 clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin 9 Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem 10 facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam
Link Options
More Options
[X]