Hosea 5:1-10 VULA

1 audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor
2 et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum
3 ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel
4 non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt
5 et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis
6 in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis
7 in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis
8 clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin
9 Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem
10 facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam