Isaiah 27 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet cetum qui in mari est 2 in die illa vinea meri cantabit ei 3 ego Dominus qui servo eam repente propinabo ei ne forte visitetur contra eam nocte et die servo eam 4 indignatio non est mihi quis dabit me spinam et veprem in proelio gradiar super eam succendam eam pariter 5 an potius tenebit fortitudinem meam faciet pacem mihi pacem faciet mihi 6 qui egrediuntur impetu ad Iacob florebit et germinabit Israhel et implebunt faciem orbis semine 7 numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum aut sicut occidit interfectos eius sic occisus est 8 in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam meditata est in spiritu suo duro per diem aestus 9 idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob et iste omnis fructus ut auferatur peccatum eius cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris adlisos non stabunt luci et delubra 10 civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet summitates eius 11 in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei 12 et erit in die illa percutiet Dominus ab alveo Fluminis usque ad torrentem Aegypti et vos congregabimini unus et unus filii Israhel 13 et erit in die illa clangetur in tuba magna et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum et qui eiecti erant in terra Aegypti et adorabunt Dominum in monte sancto in Hierusalem
Link Options
More Options
[X]