Joshua 24:24-33 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
24 dixitque populus ad Iosue Domino Deo nostro serviemus oboedientes praeceptis eius 25 percussit igitur Iosue in die illo foedus et proposuit populo praecepta atque iudicia in Sychem 26 scripsitque omnia verba haec in volumine legis Dei et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum quae erat in sanctuario Domini 27 et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini quae locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro 28 dimisitque populum singulos in possessionem suam 29 et post haec mortuus est Iosue filius Nun servus Domini centum decem annorum 30 sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare quae sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis Gaas 31 servivitque Israhel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum qui longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverant omnia opera Domini quae fecerat in Israhel 32 ossa quoque Ioseph quae tulerant filii Israhel de Aegypto sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Iacob a filiis Emmor patris Sychem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum Ioseph 33 Eleazar quoque filius Aaron mortuus est et sepelierunt eum in Gaab Finees filii eius quae data est ei in monte Ephraim
Link Options
More Options
[X]