Judith 3:12

12 nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit

Judith 3:12 In-Context

10 excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tibiis et tympanis
11 nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt
12 nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit
13 praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terrae exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quae potuissent Holofernis potentia subiugari
14 pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa
The Latin Vulgate is in the public domain.