1
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2
hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem
3
qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam
4
praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum
5
et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes
6
alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in sanguine passeris immolati
7
quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet
8
cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus
9
et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore
10
die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium
11
cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii
12
tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus
13
immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est
14
adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus dextrae et pedis
15
et de olei sextario mittet in manum suam sinistram
16
tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies contra Dominum
17
quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto
19
rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum
20
et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur
21
quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium
22
duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum
23
offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino
24
qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul
25
immolatoque agno de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur et super pollices manus eius ac pedis dextri
26
olei vero partem mittet in manum suam sinistram
27
in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies contra Dominum
28
tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto
29
reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum
30
et turturem sive pullum columbae offeret
31
unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis
32
hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui