17
et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis
18
qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur
19
et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes
20
et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei
21
beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis
22
beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis
23
gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum
24
verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram
25
vae vobis qui saturati estis quia esurietis vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis
26
vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec faciebant prophetis patres eorum
27
sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt
28
benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos
29
ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere
30
omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas
31
et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter
32
et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt
33
et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt
34
et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia
35
verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos
36
estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est
37
nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini
38
date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis
39
dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent
40
non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius
41
quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras
42
et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui
43
non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum
44
unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam
45
bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur
46
quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dico
47
omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est
48
similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram
49
qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna