Philippians 2:19-30 VULA

19 spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt
20 neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit
21 omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu
22 experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium
23 hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt
24 confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito
25 necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos
26 quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum
27 nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem
28 festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim
29 excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote
30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium