5
Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem: quia in veritate, et in iudicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra.
3
Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula:
4
quia iustus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia iudicia tua vera.
5
Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem: quia in veritate, et in iudicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra.
6
Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te: et deliquimus in omnibus:
7
et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset.