Prayer of Manasses 1:8

8 et tu Deus iustorum, non posuisti paenitentiam iustis Abraham, Isaac et Iacob, his qui tibi non peccaverunt.

Prayer of Manasses 1:8 In-Context

6 inmensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuae,
7 quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram, longanimis et multum misericors et paenitens super malitias hominum. tu autem Domine, secundum bonitatem tuam promisisti paenitentiam remissionis peccatorum,
8 et tu Deus iustorum, non posuisti paenitentiam iustis Abraham, Isaac et Iacob, his qui tibi non peccaverunt.
9 quoniam peccavi super numerum harenae maris, multiplicatae sunt iniquitates meae.
10 incurvatus sum multo vinculo ferri et non est respiratio mihi, quia excitavi iracundiam tuam et malum coram te feci, statuens abominationes et multiplicans offensiones.
The Latin Vulgate is in the public domain.