1 in finem in hymnis psalmus cantici
2 Deus misereatur nostri et benedicat nobis inluminet vultum suum super nos et misereatur nostri diapsalma
3 ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum
4 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
5 laetentur et exultent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra diriges diapsalma
6 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
7 terra dedit fructum suum benedicat nos Deus Deus noster
8 benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terrae