Susanna 1:37

37 Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.

Susanna 1:37 In-Context

35 Quæ flens suspexit ad cælum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.
36 Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.
37 Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
38 Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.
39 Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit:
The Latin Vulgate is in the public domain.