8
statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit
9
tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat
10
unde contigit ut exsurgens caecus pater coepit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo
11
et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua et coeperunt flere prae gaudio
12
cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederunt