17
quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis iustorum
18
quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem
19
et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquae terrae nationem exterminaret
20
pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem
21
substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur