1 Esdras 1:20-30

20 et non est celebratum phase tale in Israhel a temporibus Samuhel prophetae.
21 et omnes reges Israhel non celebraverunt pascha tale, quale egit Iosias et sacerdotes et Levitae et Iudaei et omnis Israhel, qui inventi sunt in commoratione Hierosolymis.
22 octavodecimo anno regnante Iosia celebratum est phase.
23 et directa sunt opera Iosiae in conspectu Domini sui in corde pleno metuentia.
24 et quae circa illum quidem conscripta sunt in pristinis temporibus, de eis qui peccaverunt quique inreligiosi fuerunt in Dominum prae omnem gentem et regnum et qui non quaerunt ipsum et verba Domini super Israhel.
25 et post omnem actum hunc Iosiae ascendit Pharao rex Aegypti, veniens bellum abicere in Charchamis super Eufraten, et exivit in obviam illi Iosias.
26 et misit rex Aegypti ad Iosiam dicens: quid mihi et tibi est rex Iudaeae?
27 non sum ad te missus a Domino, super Eufraten enim bellum meum est, et Dominus mecum est festinans, descende.
28 et non est Iosias reversus super currum suum, sed expugnare eum conabatur, non adtendens verbum prophetiae ex ore Domini.
29 sed constituit ad eum bellum in campo Metedaus. et descenderunt principes ad regem Iosiam.
30 et dixit rex pueris suis: amovete me a proelio; infirmatus sum enim valde. et statim amoverunt eum pueri ipsius de acie.
The Latin Vulgate is in the public domain.