1 Esdras 2:4-14

4 et significavit mihi aedificare sibi domum in Hierusalem quae est in Iudaea.
5 si quis est ex genere vestro, sit Dominus ipsius cum eo, et ascendens in Hierusalem quae est in Iudaea aedificet domum Domino Israhel; hic est Dominus inhabitans Hierusalem.
6 quotquot ergo circa loca habitant, adiuvent eum qui sunt in loco ipsius in auro et argento,
7 in dationibus cum equis et iumentis cumque aliis quae secundum vota adponuntur in aedem Domini quae est in Hierusalem.
8 et stantes principes tribuum pagorum Iudae et tribus Beniamin et sacerdotes et Levitae, quos excitavit Dominus ascendere et aedificare domum Domini quae est in Hierusalem, et qui erant in circuitu eorum,
9 adiuverunt in omni argento et auro, equis et iumentis et votis quam pluribus, multi quorum sensus excitatus est.
10 et rex Cyrus protulit vasa sacra Domini, quae transtulit Nabuchodonosor ex Hierusalem et consecravit ea in suo idolo.
11 et proferens ea Cyrus rex Persarum tradidit Mitridati qui erat super thesauros ipsius.
12 per hunc autem tradita sunt Salamanassaro praesidi Iudaeae.
13 horum autem is numerus: libatoria aurea mille, argentea sescenta, thyiscae argenteae triginta, fialae aureae triginta, item argenteae duo milia trecentae et alia vasa mille.
14 omnia autem vasa aurea et argentea quattuor milia quadringenta sexaginta novem.
The Latin Vulgate is in the public domain.