1 Esdras 4:15-25

15 nonne mulieres? genuerunt regem et omnem populum, qui dominantur mari et terrae.
16 et ex illis nati sunt, et ipsae educaverunt eos qui plantaverunt vineas, ex quibus vinum fit.
17 et ipsae faciunt stolas omnium hominum, et ipsae faciunt gloriam hominibus, et non possunt homines separari a mulieribus.
18 si congregaverint aurum et argentum et omnem rem speciosam, et viderint mulierem unam bono habitu et bona specie,
19 omnia haec relinquentes in eam intendunt et aperto ore conspiciunt, et eam eligunt magis quam aurum et argentum et omnem rem speciosam.
20 homo suum patrem derelinquit, qui enutriit eum, et suam regionem, et ad mulierem suam coniungit se.
21 et cum muliere remittit animam, et neque patrem meminit neque matrem neque regionem.
22 et hinc oportet vos scire, quoniam mulieres dominantur vestri. nonne doletis et laboratis, et omnia mulieribus confertis et datis?
23 et accipit homo gladium suum et vadit in via, furta facere et homicidia et mare navigare et flumina,
24 et leonem videt et in tenebris ingreditur. et cum furtum fecerit et fraudes et rapinas, amabili suae adfert.
25 et iterum diligit homo suam uxorem magis quam patrem aut matrem.
The Latin Vulgate is in the public domain.