1 Esdras 4:31-41

31 et super haec rex aperto ore intuebatur eam. et si adriserit ei, ridet; nam si indignata fuerit ei, blanditur ei, donec reconcilietur ei in gratiam.
32 o viri, cur non mulieres quae ista agunt?
33 et tunc rex et purpurati intuebantur alterutrum. et inchoavit loqui de veritate:
34 o viri, nonne fortes sunt mulieres? magna est terra et excelsum est caelum et velox cursus solis, quoniam convertit in gyro caeli et rursum revertitur in locum suum in una die.
35 nonne magnificus est qui haec facit? et veritas magna et fortior prae omnibus.
36 omnis terra veritatem invocat, caelum etiam ipsam benedicit, et omnia opera moventur et tremunt eam, et non est cum ea quicquam iniquum.
37 vinum iniquum, iniquus rex, iniquae mulieres, iniqui omnes filii hominum, et iniqua omnia opera illorum, et non est in ipsis v sua iniquitate peribunt.
38 et veritas manet et invalescit in aeternum, et vivit et obtinet in saecula saeculorum.
39 nec est apud eam accipere personas neque differentias, sed quae iusta sunt facit omnibus iniustis ac malignis. et omnes benignantur in operibus eius,
40 et non est in iudicio eius iniquum. eique fortitudo et regnum et potestas et maiestas omnium aevorum. benedictus Deus veritatis.
41 et desiit loquendo. et omnis populus clamaverunt et dixerunt: magna veritas et praevalet.
The Latin Vulgate is in the public domain.