1 Esdras 4:48-58

48 et omnibus praefectis qui erant in Coelensyria et Foenice et Libano scripsit epistulas, ut transveherent ligna cedrina a Libano in Hierusalem, et ut aedificarent cum eis civitatem.
49 et scripsit omnibus Iudaeis qui ascendebant a regno in Iudaeam pro libertate, omnem potentem et magistratum et praefectum non supervenire ad ianuas ipsorum,
50 et omnem regionem quam obtinuerant esse inmunem eis, et Idumei relinquant castella quae obtinent Iudaeorum,
51 et in structuram templi dari per singulos annos talenta viginti, usque dum peraedificaretur,
52 et super sacrarium holocaustomata ustilari cotidie, sicut habent praeceptum, alia talenta decem offerre per singulos annos,
53 et omnibus qui procedunt a Babylonia condere civitatem ut esset libertas, tam ipsis quam filiis eorum, et omnibus sacerdotibus qui procedunt.
54 scripsit autem et quantitatem et sacram stolam, qua deservirent in ea.
55 et Levitis scripsit dari praebita usque in diem, qua consummabitur domus et Hierusalem extruetur.
56 et omnibus custodientibus civitatem scripsit dari eis sortes et stipendia.
57 et dimisit omnia vasa quae separaverat Cyrus a Babylonia; et omnia quaecumque dixit Cyrus fieri, etiam ipse praecepit fieri et mitti Hierusalem.
58 et cum processisset ille adulescens, elevans faciem in caelum et in Hierusalem benedixit Regem caeli
The Latin Vulgate is in the public domain.