1 Esdras 5:60-70

60 conlaudantes Dominum et benedicentes secundum David regem Israhel.
61 et cantabant canticum Domino, quoniam dulcedo eius et honor in saecula super omnem Israhel.
62 et omnis populus tuba cecinerunt et proclamaverunt voce magna, conlaudantes Dominum in suscitatione domus Domini.
63 et venerunt ex sacerdotibus et Levitis et praesidentibus secundum pagos senioribus qui viderant pristinam domum,
64 et ad huius aedificationem cum clamore et planctu magno, et multi cum tubis et gaudio magno,
65 in tantum ut populus non audiret tubas propter planctum populi. turba enim erat tubis canens magnifice, ita ut longe audiretur.
66 et audierunt inimici tribus Iudae et Beniamin et venerunt scire, quae esset vox tubarum.
67 et cognoverunt, quoniam qui erant ex captivitate aedificant templum Domino Deo Israhel.
68 et accedentes ad Zorobabel et Iesum et praepositos pagorum, dixerunt eis: aedificabimus una vobiscum;
69 similiter enim vobiscum audimus Dominum nostrum, et ipsi incendimus a diebus Asbasareth regis Assyriorum, qui transmigravit nos istinc.
70 et dixit illis Zorobabel et Iesus et principes pagorum Israhel:
The Latin Vulgate is in the public domain.