1 Esdras 6:24-34

24 anno primo regnante Cyro, rex Cyrus praecepit domum Domini quae est in Hierusalem aedificare, ubi incendebant igni adsiduo;
25 cuius altitudo sit cubitorum sexaginta, et latitudo cubitorum sexaginta, quadratum lapidibus politis tribus, et meniano ligneo eiusdem regionis et meniano uno novo; et inpendia dari de domo Cyri regis;
26 et sacra vasa domus Domini tam aurea quam argentea, quae extulit Nabuchodonosor de domo quae erat in Hierusalem in Babyloniam, restitui in domum quae est in Hierusalem ubi erant posita ut ponantur illic.
27 et praecepit curam agere Sisennem, subregulum Syriae et Foenices, et Satrabozanen et sodales eius et qui ordinati erant in Syria et Foenice praesides, ut abstinerent se ab eodem loco; sinere autem puerum Domini Zorobabel et subregulum Iudaeae et seniores Iudaeorum domum Domini illam aedificare eodem loco.
28 et ego quoque praecepi in totum aedificare et prospici, ut adiuvent eos qui sunt ex captivitate Iudaeorum, donec consummetur templum aedis Domini;
29 et ab exactione tributorum Syriae Coeles et Foenicis diligenter quantitatem dari his hominibus ad sacrificium Domini, Zorobabel praefecto ad tauros et arietes et agnos,
30 similiter autem et frumentum et sal et vinum et oleum instanter per singulos annos, prout sacerdotes qui sunt in Hierusalem dictaverunt consumi cotidie sine ulla dilatione,
31 ut offerantur libationes Deo summo pro rege et pueris eius, et orent pro ipsorum vita.
32 et denuntietur ut quicumque transgressi fuerint aliquid ex his quae scripta sunt aut spreverint, accipiatur lignum de suis propriis et super hoc suspendantur, et bona ipsorum regi adscribantur.
33 propterea et Dominus, cuius nomen invocatum est ibi, exterminet omnem regem et gentem qui manum suam extenderit prohibere aut male tractare domum Domini illam quae est in Hierusalem.
34 ego Darius rex decrevi quam diligentissime secundum haec fieri.
The Latin Vulgate is in the public domain.