1
et post hunc regnante Artaxerse Persarum rege, accessit Ezras filius Azariae, filii Helciae, filii Saleme,
2
filii Sadduc, filii Achitob, filii Ameri, filii Azaei, filii Boccae, filii Abisaei, filii Finees, filii Eleazari, filii Aaron primi sacerdotis.
3
hic Ezras ascendit de Babylonia, cum esset scriba et ingeniosus in lege Moysi, quae data est a Domino Israhel dicere et facere.
4
et dedit ei rex gloriam, quod invenisset gratiam in omni dignitate et desiderio in conspectu eius.
5
et ascenderunt simul cum ipso ex filiis Israhel et sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et ostiariis et servis templi in Hierusalem,
6
anno septimo regnante Artaxerse, in quinto mense; hic annus septimus est regni. exeuntes enim de Babylonia novilunio quinti mensis,
7
venerunt Hierosolymam iuxta praebitam illis prosperitatem itineris a Domino ipso.