1 Esdras 8:23-33

23 omnia secundum Dei legem fiant Deo altissimo, ne qua forte exsurgat ira in regno regis et filiorum eius.
24 vobis autem dicitur, ut omnibus sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et ianitoribus et servis templi et scribis templi huius
25 nullum tributum neque ulla alia indictio inrogetur, nec habeat quisque potestatem obicere eis quicquam.
26 tu autem Ezras, secundum sapientiam Dei constitue iudices et arbitros in tota Syria et Foenice, et omnes qui legem Dei tui noverunt docebis,
27 ut quotquot transgressi fuerint legem, diligenter plectantur sive morte sive cruciatu sive etiam pecuniae multatione vel abductione.
28 et dixit Ezras scriba: benedictus Dominus patrum meorum, qui dedit haec in cor regis, clarificare domum suam quae est in Hierusalem,
29 et me honorificavit in conspectu regis et consiliariorum et amicorum eius et purpuratorum eius.
30 et ego constans animo factus sum secundum opitulationem Domini Dei mei, et congregavi ex Israhel viros, ut simul ascenderent mecum.
31 et hii sunt praepositi secundum suas patrias et principatus portionales eorum, qui mecum ascenderunt de Babylonia in regno Artaxersis regis:
32 ex filiis Phares Gersomus, ex filiis Iemarut Amielus, filiorum David Attus filius Seceliae,
33 ex filiis Phares Zaccharias et cum eo reversi sunt viri centum quinquaginta,
The Latin Vulgate is in the public domain.