1 Esdras 8:46-56

46 et dixi eis ut venirent ad Luddeum ductorem, qui erat apud locum gazofilacii.
47 et mandavi eis ut dicerent Luddeo et fratribus eius et illis qui erant in gazofilacio, ut mitterent nobis eos qui sacerdotio fungerentur in domo Domini Dei nostri.
48 et adduxerunt nobis secundum manum validam Domini Dei nostri viros peritos ex filiis Moolli filii Levi filii Israhel, Sebebian et filios et fratres qui erant decem et octo,
49 Asbian et Annun ex filiis filiorum Chananei et filii eorum viri viginti;
50 et ex his qui in templo serviebant, quos dedit David et ipsi principes ad operationem Levitis, templo servientium ducenti viginti. omnium nomina significata sunt in scripturis.
51 et vovi illic ieiunium iuvenibus in conspectu Domini Dei nostri, ut quaererem ab eo bonum iter nobis et qui nobiscum erant ex filiis et pecoribus propter insidias.
52 erubui enim petere regem pedites et equites in comitatu, tutelae gratia contra adversarios nostros.
53 diximus enim regi, quoniam virtus Domini erit cum eis qui inquirunt eum in omni affectu.
54 et iterum deprecati sumus Dominum Deum nostrum secundum haec, quem et propitium habuimus, et conpotes facti sumus Domini nostri.
55 et separavi ex plebis praepositis et sacerdotibus templi viros duodecim, et Sedebian et Asamian et cum eis ex fratribus eorum viros decem.
56 et adpendi eis argentum et aurum et vasa sacerdotalia domus Domini Dei nostri, quae donaverat rex et consiliarii eius et principes et omnis Israhel.
The Latin Vulgate is in the public domain.