1 John 2:1-11

1 filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum
2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi
3 et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus
4 qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc veritas non est
5 qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus
6 qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare
7 carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis
8 iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet
9 qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc
10 qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est
11 qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius

Images for 1 John 2:1-11

The Latin Vulgate is in the public domain.