1 John 4:2-12

2 in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse ex Deo est
3 et omnis spiritus qui solvit Iesum ex Deo non est et hoc est antichristi quod audistis quoniam venit et nunc iam in mundo est
4 vos ex Deo estis filioli et vicistis eos quoniam maior est qui in vobis est quam qui in mundo
5 ipsi de mundo sunt ideo de mundo loquuntur et mundus eos audit
6 nos ex Deo sumus qui novit Deum audit nos qui non est ex Deo non audit nos in hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris
7 carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum
8 qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est
9 in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum
10 in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris
11 carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere
12 Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est

Images for 1 John 4:2-12

The Latin Vulgate is in the public domain.