1 Maccabees 10:23-33

23 quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander adprehendere amicitiam Iudaeorum ad munimen sui
24 scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio
25 et scripsit in haec verba rex Demetrius genti Iudaeorum salutem
26 quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi sumus
27 et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem et retribuemus vobis bona pro his quae fecistis nobiscum
28 et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis donationes
29 et nunc absolvo vos et omnes Iudaeos a tributis et pretia salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis
30 et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meae relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Iuda et a tribus civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus
31 et Hierusalem sit sancta et libera cum finibus suis et decimae et tributa ipsius sint
32 remitto etiam potestatem arcis quae est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam
33 et omnem animam Iudaeorum quae captiva est a terra Iuda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum
The Latin Vulgate is in the public domain.