1 Maccabees 10:33-43

33 et omnem animam Iudaeorum quae captiva est a terra Iuda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum
34 et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem sollemnem sint omnes inmunitatis et remissionis omnibus Iudaeis qui sunt in regno meo
35 et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii adversus aliquem eorum in omni causa
36 et ut adscribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum et dabuntur illis copiae ut oportet omnibus exercitibus regis et ex ipsis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni
37 et ex his constituentur supra negotia regni quae aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut praecepit rex in terra Iuda
38 et tres civitates quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae cum Iudaea reputentur ut sint sub uno et non oboediant aliae potestati nisi summi sacerdotis
39 Ptolomaidam et confines eius quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum
40 et ego singulis annis dabo quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis quae me contingunt
41 et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus
42 et super haec quinque milia siclorum argenti quae accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos et haec ad sacerdotes pertineant qui ministerio funguntur
43 et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus eius obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa quae sunt eis in regno meo libera habeant
The Latin Vulgate is in the public domain.