1 Maccabees 11:35-45

35 et alia quae ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas quae nobis deferebantur
36 omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus
37 nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathae et ponatur in monte sancto in loco celebri
38 et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum eius
39 Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et iit ad Emalcuhel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri
40 et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias exercituum eius adversum illum et mansit illic diebus multis
41 et misit Ionathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem et qui in praesidiis erant quia inpugnabant Israhel
42 et misit Demetrius ad Ionathan dicens non haec tantum faciam tibi et genti tuae sed gloria inlustrabo te et gentem tuam cum fuerit oportunum
43 nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus meus
44 et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum
45 et convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia virorum et volebant interficere regem
The Latin Vulgate is in the public domain.