1 Maccabees 11:41-51

41 et misit Ionathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem et qui in praesidiis erant quia inpugnabant Israhel
42 et misit Demetrius ad Ionathan dicens non haec tantum faciam tibi et genti tuae sed gloria inlustrabo te et gentem tuam cum fuerit oportunum
43 nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus meus
44 et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum
45 et convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia virorum et volebant interficere regem
46 et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de civitate itinera civitatis et coeperunt pugnare
47 et vocavit rex Iudaeos in auxilium et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem
48 et occiderunt in illa die centum milia hominum et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et liberaverunt regem
49 et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Iudaei civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes
50 da nobis dextras et cessent Iudaei obpugnantes nos et civitatem
51 et proiecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno eius et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa
The Latin Vulgate is in the public domain.