1 Maccabees 11:47-57

47 et vocavit rex Iudaeos in auxilium et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem
48 et occiderunt in illa die centum milia hominum et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et liberaverunt regem
49 et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Iudaei civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes
50 da nobis dextras et cessent Iudaei obpugnantes nos et civitatem
51 et proiecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno eius et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa
52 et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra in conspectu eius
53 et mentitus est omnia quaecumque dixit et alienavit se ab Ionathan et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi tribuerat et vexabat eum valde
54 post haec autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer adulescens et regnavit et inposuit diadema
55 et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit
56 et accepit Tryfon bestias et obtinuit Antiochiam
57 et scripsit Antiochus adulescens Ionathae dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut sis de amicis regis
The Latin Vulgate is in the public domain.