1 Maccabees 12:11-21

11 nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis quae offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum
12 laetamur itaque de gloria vestra
13 nos autem circumdederunt multae tribulationes et multa proelia et inpugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro
14 noluimus ergo vobis molesti esse neque ceteris sociis et amicis nostris in his proeliis
15 habuimus enim de caelo auxilium et liberati sumus nos et humiliati sunt inimici nostri
16 elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Iasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam
17 mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent vos ut reddant vobis epistulas nostras de innovatione fraternitatis nostrae
18 et nunc bene facietis respondentes nobis ad haec
19 et hoc rescriptum epistularum quod miserat Onias
20 rex Spartiarum Onias Ionathae sacerdoti magno salutem
21 inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam sunt fratres et quia sunt de genere Abraham
The Latin Vulgate is in the public domain.