1 Maccabees 12:14-24

14 noluimus ergo vobis molesti esse neque ceteris sociis et amicis nostris in his proeliis
15 habuimus enim de caelo auxilium et liberati sumus nos et humiliati sunt inimici nostri
16 elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Iasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam
17 mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent vos ut reddant vobis epistulas nostras de innovatione fraternitatis nostrae
18 et nunc bene facietis respondentes nobis ad haec
19 et hoc rescriptum epistularum quod miserat Onias
20 rex Spartiarum Onias Ionathae sacerdoti magno salutem
21 inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam sunt fratres et quia sunt de genere Abraham
22 et nunc ex quo haec cognovimus bene facitis scribentes nobis de pace vestra
23 sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et possessiones nostrae vestrae sunt et vestra nostra mandavimus itaque haec nuntiari vobis
24 et audivit Ionathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum
The Latin Vulgate is in the public domain.