1 Maccabees 13:21-31

21 qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias
22 et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin
23 et cum adpropiasset Baschama occidit Ionathan et filios eius
24 et convertit Tryfon et abiit in terram suam
25 et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius
26 et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno et luxerunt eum dies multos
27 et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum aedificium altum visu lapide polito retro et ante
28 et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus
29 et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas quae viderentur ab omnibus navigantibus mare
30 hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem
31 Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adulescente dolo occidit eum
The Latin Vulgate is in the public domain.