1 Maccabees 13:24-34

24 et convertit Tryfon et abiit in terram suam
25 et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius
26 et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno et luxerunt eum dies multos
27 et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum aedificium altum visu lapide polito retro et ante
28 et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus
29 et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas quae viderentur ab omnibus navigantibus mare
30 hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem
31 Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adulescente dolo occidit eum
32 et regnavit loco eius et inposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra
33 et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus
34 et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per direptionem fuerant gesti
The Latin Vulgate is in the public domain.