1 Maccabees 13:38-48

38 quaecumque enim constituimus vobis constant munitiones quas aedificastis sint vobis
39 remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem iam non sit tributarium
40 et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax
41 anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israhel
42 et coepit populus Israhel scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Iudaeorum
43 in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et percussit turrem unam et conprehendit
44 et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate
45 et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari
46 et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordias tuas
47 et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et emundavit aedes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum
48 et eiecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem
The Latin Vulgate is in the public domain.