1 Maccabees 13:7-17

7 et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos
8 et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui
9 pugna proelium nostrum et omnia quaecumque dixeris nobis faciemus
10 et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro
11 et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse
12 et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia
13 Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi
14 et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Ionathae fratris sui misit ad eum legatos
15 dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis detinuimus eum
16 et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum
17 et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israhel populum dicentem
The Latin Vulgate is in the public domain.