1 Maccabees 14:14-24

14 et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum
15 sancta glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum
16 et auditum est Romae quia defunctus est Ionathas et usque in Sparta et contristati sunt valde
17 ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius et ipse obtineret regionem et civitates in ea
18 scripserunt ad eum tabulis aereis ut renovaret amicitias et societatem quam fecerunt cum Iuda et Ionatha fratribus eius
19 et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Hierusalem et hoc exemplum epistularum quas miserunt Spartiatae
20 Spartianorum princeps et civitatis Simoni sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum fratribus salutem
21 legati qui missi sunt ad populum nostrum nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore ac laetitia et gavisi sumus in introitu eorum
22 et scripsimus quae ab ipsis erant dicta in conciliis populi sic Numenius Antiochi et Antipater Iasonis filius legati Iudaeorum venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam
23 et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris ut sit ad memoriam populo Spartiarum exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti
24 post haec autem misit Simon Numenium Romam habentem clypeum aureum magnum pondus minarum mille ad statuendam cum eis societatem cum audisset autem populus romanus
The Latin Vulgate is in the public domain.