1 Maccabees 16:4-14

4 et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites et profecti sunt ad Cendebeum et dormierunt in Modin
5 et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens erat inter medium ipsorum
6 et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit primus et viderunt eum viri et transierunt post eum
7 et divisit populum et equites in medio peditum erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis
8 et exclamaverunt sacris tubis et in fugam conversus est Cendebeus et castra eius et ceciderunt ex eis multi vulnerati residui autem fugerunt in munitionem
9 tunc vulneratus est Iudas frater Iohannis Iohannes autem insecutus est eos donec venit Caedronam quam aedificavit
10 et fugerunt usque ad turres quae erant in agris Azoti et succendit eas igni et ceciderunt ex illis duo milia virorum et reversus est Iudaeam in pace
11 et Ptolomeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Hiericho et habebat argentum et aurum multum
12 erat enim gener summi sacerdotis
13 et exaltatum est cor eius et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius ut tolleret eos
14 Simon autem perambulans civitates quae erant in regione et sollicitudinem gerens earum descendit Hiericho ipse et Matthathias filius eius et Iudas anno centesimo septuagesimo septimo mense undecimo hic mensis sabath
The Latin Vulgate is in the public domain.