1 Maccabees 2:35-45

35 et concitaverunt adversus eos proelium
36 et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occulta
37 dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos
38 et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum
39 et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde
40 et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris citius disperdent nos a terra
41 et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis
42 tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israhel omnis voluntarius in lege
43 et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum
44 et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent
45 et circuivit Matthathias et amici eius et destruxerunt aras
The Latin Vulgate is in the public domain.