1 Maccabees 2:41-51

41 et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis
42 tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israhel omnis voluntarius in lege
43 et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum
44 et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent
45 et circuivit Matthathias et amici eius et destruxerunt aras
46 et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israhel in fortitudine
47 et persecuti sunt filios superbiae et prosperatum est opus in manu eorum
48 et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum et non dederunt cornu peccatori
49 et adpropinquaverunt dies Matthathiae moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis
50 nunc ergo o filii aemulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum
51 et mementote operum patrum quae fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum
The Latin Vulgate is in the public domain.