1 Maccabees 2:52-62

52 Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad iustitiam
53 Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti
54 Finees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni
55 Iesus dum implet verbum factus est dux Israhel
56 Chaleb dum testificatur in ecclesia accepit hereditatem
57 David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula
58 Helias dum zelat zelum legis receptus est in caelum
59 Ananias Azarias Misahel credentes liberati sunt de flamma
60 Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum
61 et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmantur
62 et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius stercus et vermis est
The Latin Vulgate is in the public domain.