1 Maccabees 3:1-10

1 et surrexit Iudas qui vocabatur Macchabeus filius eius pro eo
2 et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi qui se coniunxerant patri eius et proeliabantur proelium Israhel cum laetitia
3 et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in proeliis et protegebat castra gladio suo
4 similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione
5 et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui conturbabant populum suum succendit flammis
6 et repulsi sunt inimici prae timore eius et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius
7 et exacerbabat reges multos et laetificabat Iacob in operibus suis et in saeculum memoria eius in benedictione
8 et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab Israhel
9 et nominatus est usque ad novissimum terrae et congregavit pereuntes
10 et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israhel
The Latin Vulgate is in the public domain.