1 Maccabees 3:1-11

1 et surrexit Iudas qui vocabatur Macchabeus filius eius pro eo
2 et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi qui se coniunxerant patri eius et proeliabantur proelium Israhel cum laetitia
3 et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in proeliis et protegebat castra gladio suo
4 similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione
5 et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui conturbabant populum suum succendit flammis
6 et repulsi sunt inimici prae timore eius et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius
7 et exacerbabat reges multos et laetificabat Iacob in operibus suis et in saeculum memoria eius in benedictione
8 et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab Israhel
9 et nominatus est usque ad novissimum terrae et congregavit pereuntes
10 et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israhel
11 et cognovit Iudas et exiit obviam illi et percussit et occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt
The Latin Vulgate is in the public domain.