1 Maccabees 3:43-53

43 et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris
44 et congregatus est conventus ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes
45 et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Iacob et defecit ibi tibia et cithara
46 et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masefat ante Israhel
47 et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere in capite suo et destituerunt vestimenta sua
48 et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum
49 et adtulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies
50 et clamaverunt voce magna in caelum dicentes quid faciemus istis et quo eos ducemus
51 et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui in luctu et humilitate
52 et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant tu scis quae cogitant in nos
53 quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu adiuves nos
The Latin Vulgate is in the public domain.