1 Maccabees 3:46-56

46 et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masefat ante Israhel
47 et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere in capite suo et destituerunt vestimenta sua
48 et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum
49 et adtulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies
50 et clamaverunt voce magna in caelum dicentes quid faciemus istis et quo eos ducemus
51 et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui in luctu et humilitate
52 et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant tu scis quae cogitant in nos
53 quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu adiuves nos
54 et tubis exclamaverunt voce magna
55 et post hoc constituit Iudas duces populi tribunos et centuriones et pentecontarcos et decuriones
56 et dixit his qui aedificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem
The Latin Vulgate is in the public domain.