1 Maccabees 4:12-22

12 et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso
13 et exierunt de castris in proelium et tuba cecinerunt hii qui fuerant cum Iuda
14 et congressi sunt et contritae sunt gentes et fugerunt in campum
15 novissimi autem ceciderunt gladio et persecuti sunt eos usque Gesoron et usque in campos Idumeae et Azoti et Iamniae et ceciderunt ex illis ad tria milia virorum
16 et reversus est Iudas et exercitus eius sequens eum
17 et dixit ad populum non concupiscatis spolia quia bellum contra nos est
18 et Gorgias et exercitus eius in monte prope nos sed state contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis spolia
19 et adhuc loquente Iuda haec apparuit pars quaedam prospiciens de monte
20 et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est
21 quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Iudam et exercitum in campo paratum ad proelium
22 et fugerunt omnes in campo alienigenarum
The Latin Vulgate is in the public domain.