1 Maccabees 4:21-31

21 quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Iudam et exercitum in campo paratum ad proelium
22 et fugerunt omnes in campo alienigenarum
23 et Iudas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas
24 et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum quoniam bonum est quoniam in saeculum misericordia eius
25 et facta est salus magna in Israhel in illa die
26 quicumque autem alienigenarum evaserunt venerunt et nuntiaverunt Lysiae universa quae acciderant
27 quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod non qualia voluit talia contigerunt in Israhel et qualia mandavit rex
28 et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta milia et equitum quinque milia ut debellaret eos
29 et venerunt in Iudaeam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris
30 et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathae filii Saul et armigeri eius
31 conclude exercitum istum in manu populi tui Israhel et confundantur in exercitu suo et equitibus
The Latin Vulgate is in the public domain.