1 Maccabees 5:1-9

1 et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sancta sicut prius et iratae sunt valde
2 et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et coeperunt occidere de populo et persequi
3 et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna
4 et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via
5 et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant
6 et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum
7 et commisit cum eis proelia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos
8 et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudaeam
9 et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem
The Latin Vulgate is in the public domain.