1 Maccabees 5:41-51

41 si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum
42 ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in proelium
43 et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain
44 et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae
45 et congregavit Iudas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iudae
46 et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat
47 et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis
48 dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire
49 et praecepit Iudas praedicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco
50 et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius
51 et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos
The Latin Vulgate is in the public domain.